라틴어 문장 검색

Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:12)
cum coelestes videlicet spiritus ex assidua divinae majestatis visione, et summa invicem concordia ligentur, et in ejus quem conspiciunt laudes jugi et ineffabili exsultatione illud decantent, quod, juxta Isaiam, seraphim die ac nocte conclamare non cessant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:16)
Quorum quidem alter, Tanquelmus scilicet, in tantam se erexerit dementiam, ut se Dei Filium vocitari atque decantari, et a seducto populo, ut dicitur, templum aedificari sibi faceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:5)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
Mortuo itaque tam egregio viro, et suorum auxilio destituto, Turci crudelissimi carnifices, ab equis descendentes, caput illius amputantes a collo, et ad Corbahan et ejus exercitum repedantes, caput hastae praefixum in ostensione recentis et nunc primae victoriae detulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:9)
Hujus signi ostensione vigiles Christianorum exterriti, tumultuosa vociferatione universos sopore depressos suscitant ad videndum portenti hujus indicium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:4)
Haec cum audit mens, avertit se a voluptate, virtutique adjungit, veri decoris admirans gratiam, purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem vestem, hoc est, non in persuasione sermonis, sed in ostensione Spiritus (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:4)
Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:2)
Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:8)
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar;
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:1)
"His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei."
(아풀레이우스, 변신, 5권111)
Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 15:2)
Viae autem contemplativae viis illis activis decantatis fere respondent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:16)
cujus praeparationis ista ostensio spei pars est non exigua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION